TACITUS
DIALOGUS
LONDON: WILLIAM HEINEMANN
NEW YORK: THE MACMILLAN CO.
MCMXIV
/<
DIALOGYS DE ORATORIBVS
P. CORNELII TACITI
DIALOGVS DE ORATORIBVS *
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vocantur.
Cui percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere ut aut de ingeniis nostris male existimandum sit, si idem adsequi non possumus, aut de iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem pertractantes iuvenis admodum audivi. Ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi, cum singuli diversas quidem sed prob¬
abiles causas adferrent, dum formam sui quisque et
P. CORNELIUS TACITUS
Dear Justus Fabius, —There is a question that you often put to me. How is it that, whereas former ages were so prolific of great orators, men of genius and renown,. on our generation a signal blight has fallen: it lacks distinction in eloquence, and scarc…